monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6 > sectio 664 > sectio 496 > csg75.462 > sectio 16 > csg75.377 > bnf10439.51 r > sectio 41 > sectio 6 > sectio 27 > sectio 25 > sectio 16 > csg75.823 > sectio 338 > uwbM.p.th.f.12.58 > sectio 1 > sectio 7 > sectio 7 > bnfGrec107.695 > csg75.831 > bnf9389.444 > csg48.208 > sectio 8 > sectio 25 > sectio 12 > sectio 14 > uwbM.p.th.f.68.55 > uwbM.p.th.f.68.207 > sectio 359 > sectio 629 > sectio 5 > sectio 665 > sectio 18 > Canticum, 7
Hieronymus, Canticum, 6 <<<     >>> 8

Caput 7 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 quid videbis in Sulamiten nisi choros castrorum quam pulchri sunt gressus tui in calciamentis filia principis csg7.98 iunctura feminum tuorum sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis
2 umbilicus tuus crater tornatilis numquam indigens poculis venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis
3 csg75.524 duo ubera tua sicut duo hinuli gemelli capreae
4 collum tuum sicut turris eburnea oculi tui sicut piscinae in Esebon quae sunt in porta filiae multitudinis nasus tuus sicut turris Libani quae respicit contra Damascum
5 caput tuum ut Carmelus et comae capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus
6 quam pulchra es et quam decora carissima in deliciis
7 statura tua adsimilata est palmae et ubera tua botris
8 dixi ascendam in palmam adprehendam fructus eius et erunt ubera tua sicut botri vineae et odor oris tui sicut malorum
9 guttur tuum sicut vinum optimum dignum dilecto meo ad potandum labiisque et dentibus illius ruminandum
10 ego dilecto meo et ad me conversio eius
11 veni dilecte mi egrediamur in agrum commoremur in villis
12 mane surgamus ad vineas videamus si floruit vinea si flores fructus parturiunt si floruerunt mala punica ibi dabo tibi ubera mea
13 mandragorae dederunt odorem in portis nostris omnia poma nova et vetera dilecte mi servavi tibi


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik